Evangelium Secundum Lucam*

Caput 13: Versus 11

Ecce mulier,etc. Haec mulier non nisi post decem et octo annos erigi potuit, quia humana natura hanc corruptionem deponere et ad induendam incorruptionem aeternae beatitudinis erigi non poterit, nisi prius impleverit legem quae in decem praeceptis continetur, et gratiam in qua Christi resurrectio facta est et nostra exspectatur.Annis,etc. Senarius in quo mundi creatura perfecta est, operum perfectionem signat, qui per tres multiplicatos decem et octo reddit, et signat eos qui in tribus temporibus Dominicae visitationis, scilicet ante legem et sub lege et sub gratia, perfectionem operum habent. Hoc ergo tempore Judaea a suae mentis rectitudine curvata fuit, quae magis terrena quam coelestia noverat, operatur.
(* Traductions européennes)